LAQUEAR s. LACUNAR

LAQUEAR s. LACUNAR
LAQUEAR s. LACUNAR
proprie tectum, lacubus quadratis distinctum. Plana enim tecta laqueabantur tabulis in varias figuras caelaris, ut in maeandros et lacus et πλινςθία et orbes vel triangulos, et alia: cum, quae caelata non erant, φατνώματα Graecis dicerentur. Adeoque Laquear a camera diversum: nam camerae, curva tecta sunt, trullissari et tectorio induci solitae, de quarum dispositionibus videndus Vitruv. l. 7. c. 3. laquearia autem vel laqueata tecta erant, quae nunc lambrissata Gallis; fiebantque ex tabulis ligneis varie, ut dictum, caelatis, quaeut plurimum versatiles erant, ita ut flores et unguenta desuper spargerent. Suet. in Ner. Claud. c. 31. Cenationes laqueatoe tabulis eburneis versatilibus, ut flores: fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur. Et qui dem camerarum usum Vett. ignorantes, utitestatur alicubi Serv. Laquearium tantum notant; eaque ratione vela subtendebant iis, ad excipiendum pulverem, qui per rimas tabularum multus consueverat manare: quibus non opus erat in cameris, ut quae pulverem nec admittebant, nec transmittebant, tectorio quippe opere inductae. At posterius aevum cameras etiam novit la queatas et tabulis subrectas: cameras enim ex contignationibus quidem fecêrunt, uti Vett. sed pro signino opere et albario tabulis eas subtexêrunt. Isid. Laquearia sunt, quoe cameram subtegunt et ornant, quoe et lacunaria dicuntur, quod lacus quosdam quadratos vel rotundos ex ligno vel gypso vel coloribus habeant pictos. Ubi plane confundit cameras Veterum cum cameris Recentiorum et laquearia a cameris non discernit. Nam in veris Laquearibus, nullum gypsum: in cameris vero Vett. quae albario opere poliebantur, coronae ex gypso fiebant ad ornamentum, quas hîc Isid. temere confundit cum lacubus ligneis laquearium. At in cameris, quae tabulis erant laqueatoe, Lacunar et Camera pro eodem usurpantur. Paulin. Natali IX. de Basilica.
—— Insculptum camerâ crispante lacunar
In ligno mentitur ebur.
Atque sic fiebant Basilicarum et templorum tecta: quemadmodum ex Paulo quoque Silen tiario discimus, qui descriptâ conchâ (quâ voce indigitatur camera sphaerae quadrifariam divisae quartam partem assimulans) reliquum eiustectum, quâ formâ fuerit, ita narrare incipit;
Τὴν δὲ μετ᾿ ἐκδέχεται κρατεροῖς ἀραρεῆα θεμέθλοις
Ε᾿ς βάσιν ἐυςθύγραμμος, ὕεπρσε δε κύκλιος ἄντυζ
Σχήμασιν οὐ σφαίρης ἐναλίγκιος, ἀλλ`α κυλἰνδρου Α῎νδιχα τεμνομένοιο etc.
Vide Salmas. Not. ad Vopisc. in Aurel. ad Solin. p. 1215. nec non infra aliquid in voce Xylochartia. Primus vero Lacunaria pinxit Pausias Sicyonius. Plin. l. 35. c. 11. Pinxit penicillo parietes Thespiis ---------- Idem et lacunaria primus pingere instituit, nec cameras ante eum taliter adornari moserat. Idem l. 33. c. 3. At Laquearia, quoe nunc et in privatis domibus auro teguntur, post Carthaginem eversam primo inaurata sunt in Capitolio, Censurâ L. Mummii. Inde transiêre in cameras: in parietes quoque etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Laquear — La que*ar, n.; pl. {Laquearia}. [L.] (Arch.) A lacunar. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • LACUNAR — vide infra Laquear, it. Plinthion …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Laquearia — Laquear La que*ar, n.; pl. {Laquearia}. [L.] (Arch.) A lacunar. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • ДОМ —    • Domus.     I. Греческий дом.          Весьма трудно представить устройство греческого дома за неимением остатков древнегреческих жилищ и по причине отрывочности, запутанности и неполноты сохранившегося о нем предания (полнее всех известия,… …   Реальный словарь классических древностей

  • LACUATA Vestis — uti Salmas. legit apud Isid. pro Laculata, est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos, aut additos acu, Graece παοῖς πλινθίοις διειλημμένη. Sic Lacuata tecta Cic. in Tusculan. uti legit Serv. pro laqueatis, a genere caelaturae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • laku- —     laku     English meaning: water basin (ditch, lake, sea)     Deutsche Übersetzung: “Wasseransammlung in einer Grube, Lache, sea”     Material: Gk. λάκκος (*λακυ̯ος) “ cistern, pond, pool”; Lat. lacus, ūs m. (O.H.G. lahha “puddle”, M.L.G. lake …   Proto-Indo-European etymological dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”